Isaiah 3

Hucusque de judicio dici putant, etc., usque ad postquam omnes gratiae donationes a Judaeis ablatae sunt. HIER. Non est apud Judaeos qui pro lege bellet qui secundum eam judicet: omnes enim vani et stulti sunt. Quia aliquando vera ariolantur ut Balaam, et divini quinque urbium Palaestinorum, quorum consilio arca Domini remissa est, quasi diceret: Et veri prophetae et falsi auferentur a Judaeis. Quem LXX presbyterum transtulerunt, etc., usque ad quia presbyteros audire noluit. Doctorem vel auditorem, etc., usque ad qui discernerent quo spiritu prophetae loquerentur. Ipse Christus fabri Filius dicitur: et in Paralipomenonis vallem artificum legimus. Ibi quippe erant artifices quos non inflabat scientia, sed humilem Christum sequebantur. HIER. Cum caetera in persona, etc., usque ad prohibet Apostolus episcopum eligi neophytum, ne superbiat sicut diabolus. LXX, illusores, etc., usque ad sanctus Ecclesiae status confunditur. . ID. Ad litteram, etc., usque ad et ruina nostra tuo sustentetur auxilio. ID. Hoc in Hebraeo non est, sed de LXX hoc additur. Secundum Hebraeum enim ita jungitur: Non statim multitudinis judicio acquiescamus, etc., Eccl. 7.. Ex persona Prophetae. Quasi dicat: Ideo non invenient qui velit eis subvenire, quia Dominum blasphemaverunt, dicentes: Joan. 8., et hujusmodi. Quamvis Romani quantum ad se pro tributo quod negabatur, in obsidionem venerunt, tamen praecipue mors Domini causa fuit. Agnoscent propter peccata sua hoc contigisse, vel ante oculos mentis semper peccata sua habebunt. ID. LXX: Sap. 1.. ID. Caveamus ergo ne simus exactores in populo; ne juxta impium Porphyrium matronae et mulieres sint noster senatus, quae dominentur in Ecclesiis, et de sacerdotali gradu favor judicet feminarum. . etc. ID. Ille est ergo doctor ecclesiasticus, etc., usque ad de qua: Joan. 14.. ID. Jam quasi iratus, etc., usque ad contra principes et presbyteros venit ut judicet, dans eis locum defensionis. ID. Reor hoc fuisse inter senes et principes veteris populi, quod inter presbyteros et episcopos nostri temporis. ID. Vineam de Aegypto transtulisti. Psal. 79.. Nostri quoque principes, etc., usque ad suas vel suorum divitias esse faciunt. Hoc ad uxores Scribarum et Pharisaeorum praecipue, et ad alias quoque potest referri: ob quarum delicias et luxum viri earum pauperes exspoliabant. Ne se ergo immunes existimarent a peccato, dicit Dominus: etc. Quod occultum est patebit, et foeda calvities apparebit. Nihil enim opertum est quod non reveletur. scilicet Babylonicae captivitatis, vel verius quando capti sunt a Romanis, et omnia ornamenta perdiderunt. Quae in solitudine non sunt attrita, etc., usque ad ut pro munditia matronali, terrae spurcitia vertatur. . Quibus signamur ad malitiam Christi, quem Pater signavit. Filius quoque prodigus cum stola annulum recepit, et calceamenta. Quibus ora nostra decorantur et caput. HIER. Ut latis in Domino perfruamur deliciis. Quae animum huc illucque fluentem constringunt. Vestis muliebris tenuissima, et visui pervia, aestati idonea, et inde nominatur: theria enim aestas dicitur. Qua castigantur ubera, ne exuberent. . Quicunque locum suum diabolo dederit, et cor suum omni custodia non servaverit, lugebunt portae ejus, et absente sponso, semper in luctu erit, et corruens in pulvere sedebit. Metonomicos, judices, reges, principes qui solebant sedere in porta.
Copyright information for VulgGlossa